- LEO VI
- I.LEO VI.Basilii Imp. fil. CPolitanorum Imp. II. cogn. Sapiens, s. Philosophus, successit Basilio Macedoniano patri, A. C. 886. postquam a Theodoro Santabareno Monacho, apud Patrem, insidiarum in ipsum structarum, falso delatus, et propterea in carcerem septennalem coniectus, hinc tandem intercessione Magnatum et Psittaci voce crebro ingeminantis, Heu Domine Leo! innocentiâ in apricum productâ, liberatus esset. Iam Imp. Photium Patr. pepulit, imposturam Santabareni ultus est. A'Simeone Bulgaro victus, rursum eum per Ungaros evocatos magnâ clade superavit. Primus cum Turcis foedus pepigit; sub Nicetae ductu emissâ classe, cum Saracenis Siciliam Lemnumque vastantibus victor conflixit. A'Marco Monacho fuste vix non trucidatus; Beneventanum Ducatum occupavit. Urbem ipse noctu vigil obiit, custodes, a quibus pulsatus est, remuneratus, reliquis amotis. Obiit A. C. 911. Imp. 25. Ex Zoe, quartâ uxore, pater Constantini Porphyrogenetae. Scripsit varia, Epistolam inprimis circularem, quâ omnes fideles ad sancte vivendum hortatus est: aliamque de veritate Relig. Christ. ad Saracenorum Regem scriptam: quarum illa a Frid. Metio, haec a Seb. Champiero versa, prodiit. Gretserus 9. eius Orationes publici iuris fecit, A. C. 1600. Combefixus 10. alias addidit, A. C. 1648. Prodiêrunt quoque eius Tractica, Opus Basilicarum, Novellae Constitutiones, etc. Scylitzez, Zonaras, Glycas, Manasles, Cedren. etc. Armenioe Reges.II.Leo VI.Rom. Ioh. XI. a Marozia incarcerato, successit. A. C. 929. similiter in vincula coniectus, sub initium A. C. 928. Flodoard. in Chr. Rem. Luitpr. l. 3. c. 12. Eum sequutus est Steph. VIII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.